Guantanamo,
Iudices supremos USAe tribunalia bellica minime
legitima censuisse
Iudices supremi USAe consilium praesidentis Georgii Bush
iniustum censent, tribunalia bellica constituendi ut captivi
carceris Cubani apud sinum Guantanamo detenti aliter atque ceteri
iudicentur: ius enim Genavae conventionis ibi magnopere
gravissime esse, nullam facultatem sententias libere dicendi
iudicibus istis datam esse, quod neque ius bellicum Americanum
neque conventio universalis de captivis bello comprehensis
servata sint, ipsosque sub praesidentis dicione sententias
dicere. De singulo captivo agebatur: nam Salim Ahmed Hamdan, vir
Yemeniae qui autoraeda ipsum Osama bin Laden circumvehere solitus
fuit, coniurationis accusatus, per patronos suos iudices ad legem
iudicare negavit: de qua re tribunali alii Americano posthac
sententia pronuntianda est.
Sed Georgius Bush nullo dubio permotus confirmavit "se
minime interfectoribus libertatem restituturum esse, vitam
concivium suorum in discrimen adducentem": cum senatoribus
rationem creandam esse "de actionibus adversus pugnatores
hostiles apud Guantanamo comprehensos", quod sententia
libertatem reis restituendam esse minime constituat.
Ex CCCCL captivis Guantanamo carceris (quorum nonnullos in
imagine aspicis) decem tantum insimulati sunt, nemo autem
caedium XI Septembris MMI perpetratarum.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|