Adest tempus quo inmigrati clandestini Galliam relinquere debeant
Adest tempus quo inmigrati clandestini Galliam relinquere debeant
Ille inmigratorum clandestinorum casus resonavit hodie Lutetiae cum strepitu imaginis publicatae per acta diurna "Liberation", cuius pagina princeps ostendebat parvam puellam, nomine Melanie Ortiz, a clandestino patre in Gallia natam, in alma schola educatam, iamque et schola et Gallia exituram, quod tempus ad hoc concessum clandestinis, ut eorum filii annum scholarem expleant, veniente feria Veneris finitis scholis consumptum erit. Minister ab Interioribus Gallorum, Nicolaus Sarkozy, addidit se non esse pasurum tale subterfugium legis, ut per educationem puerorum parentes introducantur quaerentes stabiliri.
Professores autem et alii hoc iniustum esse ducunt, quod multi eorum puerorum nati in Gallia et cultu Gallico educati sunt.Sunt qui dicant Melanie propter gestum editoris "Liberation" fortasse fruituram venia speciali ut pergat cum parentibus in Gallia vivere. Ceterum alii sunt 400.000 hominum in Gallia viventium "sine papyris", non sine filiis qui educationem accipiant ibidem: quorum numerus ad 10.000 subire nuntiatur ab opere fundato Educatione sine Finibus. Haec enim est associatio magistrorum adversus id quod videtur expulsio alumnorum ab schola terraque.
Scripsit Carolus Philippus Bogotensis
|