Persae usuri virtute petrolei si studia eorum temptentur
Persae usuri virtute petrolei si studia eorum temptentur
TEHERAN, a.VI kal. Jul., 2006, 18h07
Persarum Minister a Petroleo, nomine Kazem Vaziri-Hamaneh, hac dominica feria monuit, civitatem suam esse usuram virtute petrolei "si studia Iraniana laesa erunt" per controversiam illam nuclearem qua maioribus mundi potentiis contrariatur. "Si civitatis studia temptata erunt, totis viribus sumus usuri nostris, quarum una est petroleum, idemque ad respondendum adhibebimus, minister dicit. De mulctis a communitate nationum propter crisim nuclearem Iraniae imponendis, Minister ipse monuit quale responsum Persarum sit futurum, si punitiones a gentibus decretae erunt: "praetium enim" inquit "petrolei usque ad 100 thalera vel supra crescet". Igitur si virium athomi producendarum experimentum Iranianis omnino vetare velint, ceteris populis propediem erit cogitandum unde petroleum sint empturi. Sic bona male, ut mala bene adhiberi queunt.
Scripsit Carolus Philippus Bogotensis
|