Annus
2 0 0 6


Res publica Israeliana plenum impetum in Palestinos facere decrevisse

Res publica Israeliana plenum impetum in Palestinos facere decrevisse

Ierosolyma , 25 jun.

Primarius minister Israelianus, Ehud Olmert, auctoratus est a Re publica quandolibet facere impetum in Palestinos, ut respondeat impetui hodie facto in castris quae sunt in meridie Gazae.

Res publica Israeliana accepit cuncta proposita Exercitus, atque Olmert eiusque ministro a Defensione, laborali Amir Péretz, tota facultas tribuitur decernendi quando aggrediantur. Inter ea proposita est agere incursionem ingentem in Gazam et quamcumque aliam necessariam existiment.
Praefecti securitatis convenerunt hodie apud Tel Aviv, ubi est Ministerium a Defensione, audituri ex ducibus Exercituum, qualis fuerit impetus ille Palestinorum qui hoc mane ademit vitam duobus militibus in castris in Telem constitutis, ad meridiem zonae Gazae.

Alter miles, Guilad Shalit, 19 annorum, ablatus est atque retentus ab aggresoribus, qui autem duos suorum in incursione desiderarunt.

Militares fontes indicaverunt Shalit superstitem fuisse coactumque deserere locum suo pede, ut una cum captoribus ad Gazam regrederetur.

Isti militiani, qui parent motui islamico Hamás, aliisque factionibus rebellium, ad castra pervenire valuerunt arrodentes terram ex meridie Gazae longo 1.000 metra foramine facto, quorum 300 in solo Israeliano et agro. Discrimen est maximum Israelianis, ut ablatus miles recuperetur. Palestini autem violentissimam Israelianorum actionem reformidant.

Scripsit Carolus Philippus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae