Praeses Timoris Orientalis dimisurum esse, si primarius minister non abdicabit
Praeses Timoris Orientalis dimisurum esse, si primarius minister non abdicabit
a.d. VIII kal. Julias, ann. 2006
DILI - Praeses Timoris Orientalis, Xanana Gusmao, protulit se suam dimissionem cras petiturum ex Parlamento si primarius minister, Mari Alkatiri, "non assumpserit causam" atrocis discriminis, quod civitas patitur.
"Fretilin (factio imperans) debet eligere et rogationem exhibere ad Mari Alkatiri, ut ipse adsumat causam huius gravis discriminis", dixit Gusmao.
"Aliter", addidit, "egomet litteras ad Parlamentum mittam, quibus renuntiem me esse statim abdicaturum a primo Reipublicae magistratu propter verecundiam atque ruborem, quo afficior cogitans de omnibus malis quae nobis evenerunt".
Gusmao, carus omnibus princeps, videtur esse rivalis et contrarius inviso primario ministro, quem Fretilin, factio imperans, sustinet et favet. Timor Orientalis mersa est in summam rerum confusionem peractis kalendis post quam consilium Alkatiri cepit, ut dimitteret 600 milites, dimidiam fere partem exercitus, qui sese contemni ob genus ethnicum indicabant. Nunc sunt copiae peregrinae, quae confirmant securitatem illi exiguae civitati Asiae, -cuius nomen nostra lingua formidinem sonat.
Scripsit Carolus Philippus Petreius Bogotensis
|