Annus
2 0 0 6


Coniuratio monarcharum lucro quaerendo?

Coniuratio monarcharum lucro quaerendo?

Astynomi magistratusque Bulgari proximis diebus adventuri sunt in Italiam, ut iunctiones investigent pristini imperatoris necnon ministri primarii Bulgariae Symeonis II (in photographemate) cum machinationibus pecuniariis principis Victorii Emmanuelis Sabaudiensis, filii Humberti II ultimi regis Italiae, qui praeterita septimana apprehensus est, quod lucrum illegalem re aleatoria necnon prostitutione sibi comparasset.

Principe in vincula coniecto astynomi Italici invenisse putantur probationes iunctionis pecuniariae amborum aristocratarum. Secundum actorum diurnorum cum Italorum tum Bulgarorum, Victorius Emmanuel pecunia magna suppeditavit consanguineum suum Symeonem II - mater enim huius et pater illius frater et soror erant - tempore ambitu huius de munere ministri primarii, quo munere postea potitus est necnon fungebatur annis 2001-2005. Gratiam referens zarus pristinus pollicitus sit Victorio Emmanueli praebere occassiones societates commerciales Bulgarienses privatizandas "bono pretio" emere. Quod tamen facere nequibat ob reclamationes ferocissimas in parlamento factionis adversae.

Si haec accusationes verae esse probentur, etiam regimen Bulgariae rumpi possit. Factio Symeonis II est enim hodie altera maxima pars coalitionis terram regentis, post socialistas et ante factionem Turcicam.

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae