Annus
2 0 0 6


De nova caede tromocratarum fere perpetrata

De nova caede tromocratarum fere perpetrata

Pugnatores Al-Qaeda anno MMIII per Novi Eboraci (New York) tramina subterranea vaporem veneficum diffundere moliebantur, ut caedem immanem perpetrarent: hoc in libello ab actis hebdomadalibus "Time" citato patefactum est et a militibus exercitus USAe quibusdam, quorum nomen ignotum, per acta diurna "New York Times" confirmatum. Quod facinus, a Saudianis terroristis excogitatum, ab Ayman al-Zawahiri (quem in imagine conspicis) legato Osamae bin Laden prohibitum est.

In libello de quo agitur auctoris Ron Suskind, quod inscribitur "De doctrina centesimae partis" (The Once Percent Doctrine), aliquot homines Instituti Occultae Explorationi Addicti (CIA) de scelesto consilio certiores facti esse narrantur, perscrutati computatrum quo usus erat manipulus in regno Bahrain, apud Arabiam Saudianam, mense Februario MMIII comprehensus et in vincula coniectus: procul tromocratae hydrogenum cyanhydricum, multis subito enecandis aptum, diffundere constituerant. Existimant periti exercitus USAe tot mortales quot nefasto die XI mensis Septembris MMI vitam amittere potuisse. De re praesidenti USAe Georgio Bush narratum est, qui numquam comperire potuit, cur de caede Ayman al-Zawahiri, ab exploratoribus Pakistanis consilii excogitati clam accusatus, desistere voluisset; qui nihilo minus a custodibus publicis Saudianis postea occisus est. Etiam astynomi Novi Eboraci, quorum nuntius cum diurnario actorum diurnorum "New York Times" collocutus est, de ratione certiores facti mensibus illis singulari cum diligentia invigilabant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae