Cur heres regum Italiae in vincula coniectus sit
Cur heres regum Italiae in vincula coniectus sit
Martis die in carcere Potentiae, oppidi Italiae meridionalis,
interrogabitur Victorius Emmanuel Sabaudiae (quem in imagine
aspicis) filius Humberti II, ultimi Italiae regis.
Nam anno MCMXLVI cives Italici (primum etiam mulieres)
suffragio habito principatum Sabaudiae desinere decrevit,
regiminis fascistici scelerum tolerantem, rem publicam constitui
et regem Humbertum II - per singulum mensem regnum occupantem,
qua re "regem Maium" appellatum - in exsilium expelli:
qui cum viris familiae suae in patriam redire lege suprema post
biennium comprobata aperte vetitus est. Anno tamen bismillesimo
et secundo ambo senatus rei publicae legem supremam ita
commutaverunt, ut principi aetate provecto eiusque filio Emmanuel
Philiberto maiorum solum ut rei publicae cives attingere liceret.
Veneris die inopinati nuntii de Sabaudorum herede
undeseptuagenario per totam Italiam divulgati sunt: nam iudex
tribunalis Potentini Albertus Iannuzzi, requirentis magistratus
Henry John Woodcock propositis assensus, in vico lacustri apud
Leucum, oppidum Langobardum, Victorium Sabaudiae comprehendi et
in vincula Potentiae conici iussit. Accusatur reus cum duodecim
pariter captis, quod facultates ad aleas electronicas populo
praebendas illicite, adiuvantibus nonnullis scelestis Siculis,
venum data sint et quod meretrices ad clientes domus aleariae
Campilyei (Campione d'Italia) delectandos comparatae
sint.
Inter alios captivos etiam praefectus vici Campilyei (Campione
d'Italia), nuntius ministri rebus exteris addicti praeteriti
Italici regiminis et Simeon II, consobrinus Victorii, olim
minister primarius Bulgariae numerantur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|