De lege suprema Europaea iterum conficienda
De Consilio Europaeo, quod Bruxellis congregatum est
Rectores Unionis Europaeae de lege suprema Bruxellis acriter
disserunt, quam congregationis a Valerio Giscard d'Estaing
conductae operam suffragiis anno praeterito habitis Francogalli
et Batavi inopinate reiecerunt: sunt qui legem summam in
perpetuum humari malint.
Praeter hoc, moderatores et Romaniam et Bulgariam urgent, ut
anno proximo Unionem ineundo paratae sint, atque Sloveniam eurone
a Kalendis Ianuariis usuram esse definite constituerunt. De
ulterioribus civitatibus in Unionem accipiendis, Collegio
Europaeo mandaverunt, ut accurate de facultate alios populos
abhinc adsorbendi referant: ceterum praesidens Collegii Manuel
Barroso Lusitanus Turciae initum appellavit "et Turcis
maxime arduum et nobis, qui parati esse tantae nationi
accipiendae debeamus, quam multi nimis dissimilem a pleraque
Europa faciant."
Minister primarius Britannicus Antonius Blair biennio opus
esse putat, ut fides concivium restituatur. Quos velle dixit
Europam de pane cotidiano de rebus oeconomicis de haud legitima
immigratione de securitate agentem, cum autem res felicius se
habere viderint, tum suffragiis ad instituta Europae renovanda
libenter consensum suum laturos esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|