Annus
2 0 0 6


Chersonesus Taurica Americanos expellit

Chersonesus Taurica Americanos expellit

Nonnullis tantum diebus ibi peractis, nulla re ad finem perducta, 200 milites USA relinquere debuerunt Chersonesum Tauricam, id est Crimeam paeninsulam, ubi paraturi essent simulacra pugnae navalis terrestraeque "Sea Breeze (flatus marinus) 2006". Haec simulacra nonnullorum milium militum USA aliarumque terrarum foederis NATO una cum exercitu Ucrainensi, quae officialiter aprropinquanti mense Iulii sunt habendae, nunc post reclamationes vehementes contra NATO civium Chersonesi, verisimiliter omnino non fient aut citius ad aliam terram Maris Euxini (Turciam?) transferentur.

Reclamationes die 27 Maii coeperunt cum navis Americanorum "Advantage" arma aliasque res simulacris habendis necessarias ferens in portum Tauridicum Theodosiam appulisset - tunc turba Russorum, qui maior pars continent habitatorum paeninsulae, non sivit vehiculis militaribus Americanorum portum relinquere; 200 autem militibus US Army, qui aeronavibus advecti iam in Crimeam erant, statim iussa data sint in locum aliquod publice ignotum (unum verisimiliter sanatoriorum Crimeae) clam pervenire.

Res valde aggravatae factae sunt 6 Iunii postquam parlamentum Autonomae Rei Publicae Crimeae decrevisset milites NATO contra legem in hac terra manere. Cui rei statim reclamavit regimen Kieviae, volens quam citissime Ucrainam - cuius autonoma pars Chersonesus Taurica est - foedus NATO intrare. Duces tamen exercitus NATO - ut inofficialiter Bruxellis nuntiatum sit - consilia ceperunt simulacra potius in aliam terram movenda.

Ex indagationibus opinionum simul Kieviae publicatis patet 64.4% Ucrainensium nolle patriam suam Foedus Atlanticum intrare. Etiam maior pars fautorum factionum "revolutionis auranceae" statum membri NATO non putant petendum.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae