Permagna civium Hispanorum multitudo negotiationem cum grege tromocatrico nomine ETA Matriti firmiter recusavit
Permagna civium Hispanorum multitudo
negotiationem cum tromocratis firmiter recusavit
Heri vesperi die 10 mensis Iunii permagna
multitudo ab quibuscumque locis Hispaniae proveniens, quae circa
milionem reclamantium complevit, praecipuas Matriti vias
percucurrit recusans consilium nuper a praeside Iosepho Ludovico
Rodriguez Zapatero nuntiatum, is qui conventu agendo cum
illegitimo grege nomine Batasuna (qui politica manus gregis
tromocratici nomine ETA a Hispani Supremi Tribunalis iudicibus
firmiter declaratust) aperte favet.
Hispanus enim praeses necnon eius imperii socii
affirmare videntur maximam Hispanorum partem nihil exoptare nisi
diuturnam pacem, ita ut, dum eam adipiscantur, parvi momenti fiat
quibus auxiliis scopus is adimpleatur. Aliter autem permulti
Hispani -dimidium civium creditur- censent, ei qui putant leges
servandas esse, et saepe recordari videntur Hispaniam nullo bello
pati, qua re parum proprium de pace quadam loqui fore existimant.
Quibus enim civibus omnis res in armorum relictione et veniae
petitione victimis vi excruciatis posita est.
Manifestatio enim ea convocata erat a
Victimarum Societate Terrotistici Vis (AVT), quorum in numero
homines mulieresque, qui violentiam tromocraticam abhinc
quadraginta annos passi sunt, ipsi atque eorum familiae,
numerantur, praeclaris personis Partium Popularium necnon ipsarum
Partium Socilistarum, eae quas penes imperium civitatis est,
comitantibus.
Putant ergo manifestantes nullam causam inesse
ut grex Batasuna tali privilegio gaudeat, nullis a tromocratis
condicionibus adhibitis monstratisque (nulla excusatione ob
mortuos -in numero nongentos- necnon laniatos, nulla obligatione
armorum deponendorum, nullis flagitationibus -eisdem atque
semper- remotis, id est: libertate atque annexione regionis
nomine Navarra, ipsis Navarraeis civibus invitis), quae alias
iudicare patiantur.
Praeses ergo AVT, cui nomen Franciscus Ioseph Alcaraz,
"se plurimosque Hispanorum putare pactationem cum
tromocratis nihil aliud esse nisi veram claudicationem vel deditionem
civitatis totius ante gregem tromocraticum" aperte declaravit.
"Flagitamus enim ut moderatores Hispaniae nullo more
terroristico imperio cedant, nec negotiationem ullam cum
Batasuna-ETA faciant, necne ETA concedant id quod ea abhinc 38
annos mortium necumque non adepta est"
Xavierus Gismero autem, homo militaris quidam
die 11 mensis Martii laniatus, ceterum flagitavit "ut veritas
de maximo ictu terroristico in Hispania habito tandem refulgeat,
nam aenigmata explanatione egentia de auctoribus atque finibus
illius caedis plurima manent". Permulta enim facinoris
illius indicia atque argumenta hodierno die manifeste falsa atque
tergiversata esse apparent, solis quibusdam ephemeridibus
investigantibus atque innumerabilibus discrepantiis cum officiali
sententia repertis, moderatoribus Hispanis -ita ut permulti cives
pro aperto habeant- nihil facientibus ad aptam explanationem
adipiscendam.
Moderatores autem Hispaniae, Ferdinando
Moraleda, Secretario de Officiali Communicationi curante atque
loquente, "dolent ob hypocrisim a ducibus Partium Popularium
monstratam, ei qui nunc dialogum cum ETA recusent, sed eum non
recusarint eo tempore ubi Ioseph Maria Aznar imperium
obtinebat". Non desunt autem qui meminerint Aznar cum ETA
dialogavit, sed seorsum, quasi in secreto, numquam palam, publice
et officiose, sicut Rodriguez Zapatero acturus est, eo pacto quo
tromocratae se legales atque legitimos interpretes voluntatis
populi atque dominationis civilis fieri fore credant.
Hac enim conventione facta atque iudicata,
nihilominus moderatores Hispaniae conventuros Batasuna
nuntiantur.
Scripsit Ansgarius Legionensis
|