Annus
2 0 0 6


Exiat edictum .

... ut describeretur universus orbis ~

De novo recensu populi in Germania facienda

Non solum Romani, sicut Caesar Augustus in nativitatis Christi narratione ab evangelista Luca dicitur, census populi facere solebant, sed hodie quoque interdum necesse est populum censere. Itaque Matthias Platzeck, praefectus Brandenburgiae et praeses designatus partium democratarum socialium, postulavit, ut in Germania recensus populi haberetur. Proximus enim recensus in ea parte Germaniae, quae ad occasum solis spectat, anno 1987, in ea autem, quae ad ortum spectat, anno 1981 habitus est. Numeri igitur his ex recensibus tracti non iam valent. Quare Christianus Hillgruber iuris publici professor Bonnensis vel comitia in dubium vocari posse dicit. Cum autem numeri recti ad civitatem regendam necessarii sint, nunc praeter Platzeckium alii quoque praefecti hanc rem valde probant.

Recensus autem ab anno 1987 intermissi sunt, quod tum erant multi, qui recensum repudiarent. Timebant enim, ne cives a magistratibus nimis observarentur et quasi vitri modo translucidi fierent. Qua vero ab imagine ductum est illud dictum theodiscum Der glaeserne Buerger, quod est latine civis vitreus. Nunc autem partes quoque Prasinorum, quae tum maxime restiterunt, recensum probant. Sed disputandum esse dicunt, quo modo populus censeatur.

Quod quidem ad Romanos attinet, temporibus liberae rei publicae censores munus suum adeuntes sexto quoque anno censum habuerunt. Sed censores Romani cives tantum masculos, qui arma ferre poterant, in tabulas publicas rettulerunt. Princeps Augustus modum mutavit. Nam non solum cives Romanos, sed etiam homines provinciales censeri iussit, quod primum anno a. Chr. n. 27 in Gallia factum est. Recensus autem, quem Lucas evangelista in capite secundo commemorat, a P. Sulpicio Quirino anno p. Chr. n. 9 factus est, quia Iudaea provinciae Syriae adiuncta est. Deest igitur nobis nihil nisi stella crinita ...

Scripsit Stephanus Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae