Annus
2 0 0 6


Page normale sans titre

"Ut inique bellum inferrent"

Praesidens USAe Georgius Bush in sollicitudine est ob mortem voluntariam trium captivorum in Cubae insulae custodia apud sinum Guantanamo, ubi circiter CCCCLX viri bello "contra terrorem" instante comprehensi in vincula coniecti sunt.

Carcer Guantanamo a societatibus iura humana defendentibus necnon ab ONU minime legitimus reputatur: nam ibi ab anno MMI retenti sunt omnes viri, quos auctoritates USAe reos caedium terroristicarum XI Septembris vel machinationum contra civitates occidentales reputaverant, neque iuribus captivorum civitatum occidentalium fruuntur, accusationes et diem iudicii omnino ignorantes. Iam deni captivi se interficere conati sunt; tres infelices de quibus hodie narratur, unus ex Iemene ceteri ex Arabia Saudiana, primi propositum suum attigerunt.

Praefectus summus custodiae Harry Harris putat facinus illud non desperationis sed belli causa perpetratum esse: " Isti elegantes, imaginosi, pii - inquit - mimime nostrarum neu suarum vitarum solliciti: non desperationis causa hoc fecerunt, sed ut inique bellum in nos inferrent." Nihilo minus, nuntius Domus Albae corpora humane atque ex more colenda esse dixit. Ken Roth, Societatis ad iura hominum observanda (Human Rights Watch) nuntius Neoeboracensis, "Viri illi nullam spem amplius habebant - ait - quod iniuste sine die retinebantur, ante nullum iudicem liberum adducti, nullo crimine accusati vel condemnati.".

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae