Augustus Pinochet implicatur morte domini Eduardo Frei, praeside Chilensium in anno 1964
Augustus Pinochet implicatur morte domini Eduardo Frei, praesidis Chilensium in anno 1964
Cuius familia declarat eum, quum dictator esset, instituisse magnam conspirationem ut satellites nimium scientes absolverentur. "Iuridice removetur quod in curatione manus cui subditus est dominus Frei aliquod male factum esset, causa itaque mortis non in aliquo medicorum errore inest", declarat patronus familiae Frei, dominus Álvaro Varela. Ad finem Novembris anni 1981, Frei postulavit manum medicorum in ramicem quam in hiatu habebat et, negantibus illis difficile fore, in nosocomium ingressus est, sane tranquillus, neque tamen prodire potuit incredibili quadam infectione orta, adversus quam nihil agere valuerunt eminentissimi Chiliae galeni ad servandum virum coacti. Decessit mense Ianuario sequentis anni. Deinde post longam implicationum et caedium seriem apparuit venenatum fuisse fumo quem appellant "sarin", in cuius fabricationem laborabat iussu Dinae doctor Eugenio Berríos. Iudex autem qui cognoscit crimen, nomine Alejandro Madrid, iam iam dicitur habere clavem, qua reseratur arcanum, in altero custodiae secretae satellite; quo interrogato sperat fore ut veritas appareat. fumus iste letalis, qui primo in laboratoriis nazistarum per Alterum Bellum inventus erat, provectus est per Berríos atque conversus in venenum valens necare quendam nullo relicto vestigio. causa fabricandi fumi erat quod haberetur utilis in casum belli cum peruvianis et argentinis. Ceterum Berríos, quum intra extraque civitatem multarum "rerum" participavisset, anno 1991 in Uruguay perductus est. paucis post mensibus corpus eius apparuit in quodam litore prope Montevideo, duobus glandibus ingestis capiti.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|