Annus
2 0 0 6


Zarqaui mortem gloriose nuntiari, caute accipi

Zarqaui mortem gloriose nuntiari, caute accipi

Hic fuit Abu Musab Al Zarqaui, unus ex Al-Qaedae ducibus, summus rebellium in Iraquia fautor, qui dum vivebat inimicis maxumo terrori erat, mortuus haud multis desiderio erit, et cuius mors, hodie nuntiata ex Bagdad ab imperatore sociorum Georgio Casey, etsi promptam armorum vacationem reducemque ad nationes securitatem non innuit, tamen accepta cum laetitia est a praeside Americano, necnon a primario Britannorum ministro, et a reliquis Asiae, Europae, terrarumque orbis principibus non sine quadam prudentia salutata, sperantibus cunctis hoc quasi principium finis fore Iraquico bello, sed arbitrantibus illud, quod bellum adversus tromocratas vocant, unius morte hominis non esse confectum. Ceterum vicinarum principes civitatum laetantur tam insigne rebellibus cecidisse caput. Sunt etiam qui timeant, ne Al-Qaeda aequalem in Iraquia praesidem nacta pergat bellum movere suum; maiore quidem potentia, si successerit aliquis carior Osamae Ben Laden. Desideratae igitur in oriente pacis hic nuntius parvus est, sed apud Americanos Britannosque magna victoria principum, quorum existimatio multo melior erit duce hostium caeso.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae