Annus
2 0 0 6


Constitutionem politicam emmendando praesidens Bachelet magnum scholarium Chilensium discrimen solutura est

Reclamationes scholarium pergunt in Chilia

Constitutionem politicam emmendando praesidens Bachelet magnum scholarium Chilensium discrimen solutura est.

Reclamatio hac lunae feria ad poscendas novas de educatione leges celebrata effecit 240 inclusos et decenos vulneratos, quibus vel 15 custodes civitatis adnumerandi sunt. "Necesse est, inquit domina Bachelet, incipere statim laborem ad responedum iustis studentium postulatis, quae desiderant correctiones sub legum aerariique conspectu. Accepimus autem gravi animo et praestante mente omnia postulata concreta et contingentia, sed praeter ea cepimus consilium agendi pro educationis qualitate, quod iustum et necessarium est". Pronuntiatio dominae Bachelet vulgata est post alteram diem protestationum, intra ipsam septimanam, secundariae scholae studentium, qui poscunt mutari vituperabile de educatione statutum, quod ex Augusti Pinochet Ugarte dictatura viguit; quamvis peracta septimana nuntiatum erat rem publicam consentiri plerisque scholarium postulatis, hi heri pergebant dicere se tamdiu motum facturos, donec formetur concilium ad istam legem de studentibus recensendam, cuius quidem concilii participare expostulant. Ad motum quo convocati sunt 600.000 studentes secundarii cum aliis 300.000 ex universitariis institutis, professores etiam cum centenis aliorum societatibus se adiunxerunt. Harum vero societatum favor plerumque adeo "symbolicus" fuit, ut verum in tota civitate operistitium non fieret. Quamvis convocati homines non erant per plateas processuri, sed colloquia in colegiis habituri, scholares quidam in variis civitatis locis violentius egerunt, quod non sine damno esse potuit. Urbis enim Santiago in celebri a Bernardo O'Higgins platea nonnulli velato capite iuvenes quasi munitiones ob transitum impediendum excitaverunt; alii usque lapides in vehicula Custodiarum, et in laofora et in autocinetos iaciebant: tandem fusi sunt Custodiis civitatis aquam pressam et lacrimabilem fumum iaculantibus. In portu Valparaiso circa 5.000 hominum, inter quos et portui servientes, summa pace usque ad aedificium Congressus processere; ipsa nocte sperabant sibi quoque accessuros acutocinetorum ductores, necnon matronarum greges, qui pulsis buccinis lebetibusque percusis voluntatem suam significarent.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae