Annus
2 0 0 6


Georgius pro emmendanda constitutione disserit

Georgius Bush pro emmendanda constitutione disserit

EEUU.- Georgius Bush confirmat emmendandam esse constitutionem ne matrimonia inter homines eiusdem generis per leges fiant

"Matrimonium est coniunctio tantummodo inter virum feminamque, non scilicet inter duos viros duasve feminas consociatio-, sicut quidam iudices nunc definere volunt", inquit Georgius Bush in oratione quam habuit pro emmendanda constitutione, ne qua dubia interpretatione apud Americanos incipiat valere matrimonium quod vocant "homosexuale". Emmendatio quam promovet Bill Frist, Senator ex Tenessee, probatur a Georgio Bush, quod "familia est fundamentale cultus humani institutum", neque misceri debeat ab iis iudicibus quos ipse activistas vocat. Multi autem arguunt Georgium Bush velle confirmare animos vel potius obdurare mentes conservatorum, ut in proximis comitiis suffragia suis partibus afferant. Praeterea dubium habetur, num quis in senatu tale decretum plausurus sit. Nam deliberatio hac de re iam iam incipienda est.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae