Annus
2 0 0 6


Rex suffocatus Bohemorum

Rex suffocatus Bohemorum

Incerto victore finita sunt suffragia parlamentaria Bohemorum, nam eundem numerum - id est centum - sellarum sibi adiunxisset et pars dextra et regnans adhuc pars sinistra. Post cunctationem duorum dierum praesidens terrae Vaclav (Venceslaus) Klaus regimen novum creare mandavit praesidi dextrae Democraticae Factionis Civium (ODS) Mirek Topolanek (in photographemate), haec enim factio maximum omnium singularium numerum suffragium cepisset.

Pars dextra continet praeter ODS etiam foederationem democratarum christianorum cum agricolis necnon "hominem novum" scaenae politicae Bohemorum - factionem Prasinorum. Hi, quamvis ideologia proximiores sint socialistis (CSSD), oderunt tamen horum "tacitos foederatos" - Communisticam Factionem Bohemiae et Moraviae (KSCM), cuius nonnulli politici systema pristinum communisticum (etiam stalinistici temporis!) aperte defendunt. Iam ante electiones dux Prasinorum Martin Bursik nullo modo se cum illis iuncturos suos pronuntiavit.

Hoc modo in re politica Bohemorum factus est status, qui in ludo scacorum "rex suffocatus" nominatur, quando scilicet neuter lusor vincere potest. Una res tamen videatur certa: omne regimen ab ODS creatum aliquantum euroscepticum fiat, sicut sunt moderatores huius factionis, at imprimis ipse praesidens terrae, olim dux ODS, Vaclav Klaus.

(In archivis "Ephemeridis" anni 2005 percontationem Venceslai Klaus, lectores, invenietis.)

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae