Canada arrests 17 in terror raid
De viris in Canada comprehensis
Septemdecim viri, quos auctoritates Canadienses cruentas
insidias molitos esse suspicantur, in Canadae magna urbe, quae
Toronto appellatur, comprehensi sunt: quorum duodecim in vinculis
coniecti sunt. Custodes publici diurnariis nuntiaverunt captivos
graviter civium incolumitati minatos esse: nam tria milia
chiliogrammatum ammonii nitrici (cuius aspectum in imagine
aspicis) sibi comparaverant, quo non solum ex more ad agrorum
fertilitatem increscendam agricolae utuntur, sed etiam fossores
et tromacratae ad diruptiones efficiendas. Materiem eandem
constat tromacratas ad aedificium in Oklahoma City anno MCMXCV
diruendum adhibuisse: tum centum et duodeseptuaginta homines
mortem obierunt.
Auctoritates Canadae se muslimos extremos in vincula
coniecisse dixerunt, caedes nonnullas in regionibus Canadae
perpetraturos.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|