Annus
2 0 0 6


DE TUMULTIBUS IN TOTA GALLIA

DE TUMULTIBUS IN TOTA GALLIA

Rectores Francogallici, postquam suburbia Lutetiae Parisiorum et plurimorum oppidorum et urbium totius Galliae ab adolescentibus rebellantibus turbata sunt, Martis die constituerunt omnibus praefectis licere interdicta civium libertati decernere similia illis, quae ante XL annos bello Algeriano furente imposita sunt.

Magna damna initium ita habuerunt: duo iuvenes, quos publici custodes insectatos esse rentur, in casam energiae electricae distribuendae addictam confugerunt ibique ingenti ictu electrico percussi vitam amiserunt. Fama per totam Galliam diffusa, adolescentes qui suburbia Lutetiae incolunt, plerumque filii advenarum ab Africa et Arabicis civitatibus iamdiu in Gallia habitantum, vias et fora occupare, bona publica delere, autoraedas igni incendere coeperunt. Cum autem praefectus rebus interioribus addictus Nicolaus Sarcozy per televisionem adfirmavit se "faecem istam" iuvenum vi repressurum esse, plurima suburbia Galliae a rebellibus adolescentibus ira furentibus vastari coeperunt. Prudentius praeses Iacobus Chirac post paucos dies adfirmavit et quietem publicam restituendam et graves difficultates et angustias, unde tumultus originem duxerunt, a moderatoribus sollicite et efficaciter adoriendas esse.

Saturni die Lutetiae Parisiorum millia custodum publicorum invigilaverunt, ne qui concursus iuvenum ab auctoritatibus vetitus eveniret.

Tremunt interea rectores omnium civitatum Europae Occidentalis, ubi similem vel peiorem vitam magna pars populi agit, liberismo usquequaque imperante.

HERIMANNUS NOVOCOMENSIS

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae