Annus
2 0 0 6


US probes new Iraq massacre claim

De Ishaqi Idibus Martiis

Veneris die nuntius USAe exercitus dixit indagatores de caede Ishaqi, in urbe Iraquica, Idibus Martiis perpetrata, qua undecim inermes cives occisi esse narrantur, inquisituros esse. Nam eodem die rete televisificum Britannicum BBC imagines ostendit (quarum unam - quamvis aspectu deteriorem - hic aspicis) unde intellegitur milites USAe inhumane innocentes enecuisse.

Auctoritates USAe narraverunt milites per exploratores comperisse Idibus Martiis unum ex asseclis gregis terroristici Al Qaida forte domum quamdam Ishaqi, oppidi centum chiliometra a Bagdato distantis, visitare; inde proelium cum pyrobolorum deiectu ortum esse, quo aedes collapsae sunt; virum ergo quem persequebantur cum puero duabusque mulieribus ita vitam amisisse. Publici custodes Iraquici aliter res accidisse aiunt: copias USAe domum circumdatam iniisse, quinque puerulos et quattuor mulieres necnon duos viros ex voluntate armis igneis occidisse, denique diruptione aedificium diruisse.

Brevis pellicula filmica a Sunnitis reti televisifico Britannico BBC tradita, quam totam in inscriptione interretiali BBC conspicere licet, aliquot adultos et pueros armis igneis ibidem occisos ante aedium diruptionem demonstrat. Periti imagines, postquam eas cum aliis loci eiusdem comparaverant, veras esse confirmaverunt.

Exercitus USAe nuntiavit omnes milites in Iraquia stipendia facientes, post caedem in Haditha mense Novembri novissimo perpetratam, philosophiam moralem doceri: explorate haud satis.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae