Sic se habuerunt res politicae superiore feria dominica in Columbia
Uribe iterum praesidentem Columbiae factum esse
Sic se habuerunt res politicae superiore feria dominica in Columbia. Praesidens Uribe bis creatus est, ut quattuor annos ultra imperet. Quum esset in exercitio muneris sui, repraesentans se novo more candidatus, pervicit comitiiis eos qui pro adversis partibus variis militabant, volentes ne ipse imperare pergeret, postquam primum imperium consummaverit. Quod inceptum vanum fuit. Omnes enim fere, qui antea sive liberales sive conservatores rerum se esse confitebantur, desertis suis partibus suffragia insperate transtulerunt ad eas, quae Alvaro Uribe favebant, factiones. Antiquae vero factiones, quorum vexilla parentes nostri agitavissent, sane abiisse videntur, atque cedere novis viribus, quae quidem eum candidatum circumstetere dextrae. Non opus fuit alterum certamen. Prima suffragiorum computatio dedit victorem eundem, qui iam ex percontationibus populi electum iri videbatur. Cuius prima verba suscipientis novum imperium (quod quattuor annos longum abhinc erit) fuere ferme haec: "Gratias ago Domino nostro et Mariae virgini, a quibus haec fuit nobis concessa victoria". Et vere mirum fuit. Statim celebratus est a multis comitibus sociisque suis, aliisque gloriantibus, qui magnis vocibus gratulabantur, et a quibus populus electorum beabatur. Tantum uxor eius, prima femina rei publicae, ideo tristis esse fertur, quod altero quatriennio timeat carere placidis privatae familiae consuetudinibus. Ea voluisset posse iam vel sorbillare coccolatlum cum amicabus suis in pace, id est sine ingenti strepitu rei publicae in sua semper domo. De reliquis candidatis, secundum vota, parum est dicendum.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|