Annus
2 0 0 6


Contentio in Mari Aegeo

Contentio in Mari Aegeo

Naves excubitatoriae Turciae et Graeciae se invicem armis minatae sunt in Mare Aegeo. Agebatur de insula parva inhabitabili nomine Greaco Imia Turcico autem Kardak, quam necnon aquas eam circumeuntes se iure possidere utraque terra clamat.

Imia/Kardak sunt re vera duae "microscopicae" insulae, superficie una 40 milium metrorum quadratorum. Circa 2.5 miliaribus ab iis nauticis ad occidentem iacet insula Kalolimnos Graecorum, solis tamen 3.8 miliaribus ad orientem - litus continens Asiae Minoris, provicia scilicet Mugla hodiernae Turciae. Ambae terrae ius possidendi has insulas sibi vindicant a fine primi belli mundani.

Post tres horas comminationum naves excubitatoriae, videlicet a regimina sua revocatae, adnavigabant ad portus paternas, nullo detrimento ab utraque capto. Diurnarii tamen et Graeci et Turcici memorant ante septimanam in simili - tunc aeria - contentione super Mari Aegeo aeronavis militaris Graeca F-16 cum eiusdem generis aeronave Turcico collisus est, quo eventu aeriplaniga Graecus vitam amisit, Turcicus autem vulneratus in mari a piscatoribus repertus et servatus est. Constat etiam similes de his ambobus insulis crises bis mense Aprili anni 2005 evenisse. Maximi gravitatis tamen erat ibi contestatio navium anni 1996, cum miraculo tantum bellum evitatum sit.

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae