Pope visits Auschwitz death camp
Pontificem Auschwitz campos captivitatis visitare
Pontifex Romanus Benedictus XVI campos captivitatis apud vicos
Polonos Auschwitz et Birkenau visitare constituit: haec fuit illi
mansio suprema primum per Poloniam iter facienti. Qui pedibus
celebres cancellos quibus inscribitur "laborem
liberare" (ut in imagine aspicis) transire voluit, qua
centena millia miserorum, plerumque Iudaeorum, immani et saevae
morti appropinquare coeperunt. Ibi convenit pontifex, ut filius
Germani populi - ita se ipsum appellavit -, ante Auschwitz
suppliciorum murum cum aliquot hominibus qui viventes inde
superfuerunt, orationes Deo elaturus. Deinde cellas
gasificationis Birkenau visitavit, ubi "mihi huc erat
veniendum, - inquit - meum est successoris Iohannis Pauli II et
filii Germani populi, coram veritate et iure omnium qui hic passi
sunt, coram Deo ipso". Ibi sermonem habuit, quo impietatem
nazistarum aperte denuntiavit, postquam ipsum cubiculum vidit ubi
presbyterus catholicus Maximilianus Kolbe mortem obiit, suam
vitam pro captivo quodam patre familias offerens. Nuntius
pontificis Ioachim Navarro-Valls patefecit visitationem camporum
minime propositam esse, sed ipsum Benedictum confirmavisse
"se Auschwitz se non conferre nequire". Adolescens
Iosephus Ratzinger socius Iuventae nazisticae fuit; nec defuerunt
qui censuerint minime oportunum esse iterum in locis illis
quendam Germane loqui.
Antequam campos internecionis visitaret, allocutus erat
pontifex fideles Wadovice (ubi Iohannes Paulus II ortus est) et
Cracoviae.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|