batul
Terrae motus ingens in Indonesia
Plus quam tria cum dimidio milia hominum
vitam amiserunt postquam hora sexta matutina diei Saturni terrae
motus ingens regionem circa urbem Batul (provincia Yogyakarta)
insulae Indonesianae Iavae iacentem vastasset - nuntiavit eodem
die vespertino tempore Luna Crescens Rubra Indonensium. Cuius
moderator Arifin Muhadi timet victimas multo plures fieri posse,
nam in ruinas multarum domuum deletarum servatoribus adhuc
pervenire non contigit.
Epicentron motus in Oceano Indico fuisse putatur, circa 50
chiliometra a litore Iavaiano; vis eius autem 6.2 gradibus
apertae indicis Richterianae aestimatur.
Primum post terrae motum Indonesiani timebant, ne unda ingens
generis tsunami oriatur, sicut illa quae anno exeunte 2004
nonnulla centena milia hominum variis in regionibus maritimis
Oceani Indici necaverat. Quod tamen hoc tempore non evenit,
gravior tamen redditus sit status proximi montis ignivomi Merapi,
iam a nonnullis septimanis eruptione nova minantis.
Scripsit Krakauer
|