Irania in quattuor annos arma nuclearia possessura?
Irania in quattuor annos arma nuclearia
possessura?
Iam anno 2010 regimen Persarum 20-25
chiliogrammata uranii pyrobolorum atomicorum faciendo apti habere
poterit secundum aestimationem novissimam maximae in mundo
auctoritatis gregis ananlyticorum rerum politicarum Londinensis,
cui nomen International Institute of Strategic Studies (acronymo
IISS). Studium Londinensium citat etiam alias aestimationes,
secundum quas iam anno 2009 nisi etiam 2008 arma haec mortifera
Persae producere sciverint, ipsi tamen analytici Britanni annum
2010 ut magis veritati proximum putant - hoc enim anno, nisi ab
USA et sociis vi impedita, numerum intratura sit Persia terrrarum,
ut dicuntur, nuclearium. Mediis diplomaticis enim nullo modo
regimen Persarum coagi possint, ut sincere cum Internationali
Sede Energiae Atomicae Administrandae (IAAE) cooperetur.
Simul IISS suaes aestimationes de aliis terris Asiaticis Medii
necnon Extremi Orientis publicavit, secundum quas exempli gratia
status rerum in Iraquia maxime periculosus nominatur; numerum
rebellatorum Iraquensem crescere iam usque ad 20 milia, quorum
saltem 10% peregrinos islamistos esse, sicut ipse dux maximae
fractionis eorum, Abu Musab al-Zarkaoui. Minime optimistica est
etiam prognosis IISS de proxima evolutione rerum in Afghanistania,
ubi praesertim in regionibus meridionalibus in dies crescit motus
rebellantium factionis Taliban, quibus se nuper
adiungant plures cives Pakistanienses, male curatum limen ambarum
terrarum facile transgredientes. Negotiationes de programmate
nucleario Coreae Septentrionalis non valde progrediendae autem
sint ob auxilias huic civitati praebitas a Sinis necnon -
interdum - regimine ipsae Coreae Meridionalis, nimis acrem
colluctationem cum vicinis concivibusque suis timente.
In photographemate satellicio reactrum nucleare Busher
Persarum monstratur, ubi arma nuclearia investigari et mox
produci a studiosis IISS putantur.
Scripsit Krakauer
|