Australienses
Australienses Timorem petentes
Primi 150 milites Australienses advolaverunt die Iovis in Dili,
urbem capitalem Timoris Orientalis, pacis restituendae causa. A
tribus enim diebus pugnae hic geruntur inter copias regiminis
praesidentis Xanana Gusmao et circa 600 rebellatores duce
praefecto maiore Alfredo Reinaldo. Varii fontes varium numerum
victimarum adnuntiant - secundum officinam diurnariam DPA solo
die Iovis circa 20 homines in pugnis vitam amiserunt.
150 Australienses, qui imprimis
aeriportum Dilensem occupaverint, primi sint legionis 1300
militum huius terrae, qui mox - fortasse iam die Veneris -
adventuri putantur in Timorem - hanc parvam rem publicam
Insularum Sundanarum Minorum, quae modo anno 1999 independentiam
ab occupatoribus Indonesianis, Nationibus Unitis huic rei
adiuvantibus, pronuntiavit. Minores cohortes bicolytarum
militarium - quorum omnis circa 150 viros contineat - pollicitae
sunt huc mittere Nova Zelandia, Malesia et Portugalia - haec
ultima a saeculo XVI usque ad annum 1975 Timorem ut coloniam sui
tenebat.
Rebellatores a Reinaldo ducti maiores stipendias poposcerint
necnon reclament corruptelae inter praefectos militum. Rebellio
iam mense Martii crescere coepit, nullis tamen adhuc pugnis
sanguineis cum copiis regiminis - quae non multo maiores
rebellatoribus, nam circa 800 militum numerantes sint - peractis.
Scripsit Nanompouphos
|