Mons Niger independens
Mons Niger independens
Secundum nuntium a legato Unioni Europaeae die Lunae divulgatum,
vix maior pars um exitum referendi civium Montis suffragantium
Montis Nigri consensum dedit. Civibus Montis Nigri, terrae parvae
in litore Maris Adriatici positae, ubi circa 650 milia hominum
habitant, decernendum erat utrum sui iuris civitas esset (sicut
fuerat ante annum 1919), an maneret porro in foederatione cum
quindecies se maiore Serbia, quae ambae terrae in unione erant,
postquam aliae res publicae pristinae Iugoslaviae - Slovenia,
Croatia, Bosnia et Macedonia - omnes annis 1991-92 independentiam
a regimine Singidunensi (Belgradensi) pronuntiaverant. Regimen
Montis Nigri praeside Milo Djukanovic iam anno 2003 referendum de
independentia habere voluit, tunc tamen ab Unione Europaea
coactum est tribus novis annis in "matrimonio" cum
Serbia manere.
Hornotino demum anno referendo perficiendo assentiens, Commissio
Europaea flagitavit tamen 55 saltem centesimas (non ergo 50%, ut
ubique solet) suffragatorum pro independentia voces dare debere,
ut sui iuris civitatem Montem Nigrum esse Unio Europaea
agnosceret. Quae res, secundum primos effectus suffragandi, non
eveniy: contra independentiam enim suffaragati sunt omnes Serbi
hic habitantes (ca. 32% populationis), pars (quamquam minor)
erat, - Mahumetanorum regionis Sandjak necnon nonnulli ipsi
Montenegrini, qui scilicet nodis familiaribus aut quibusdam
negotiis cum Serbia sint iuncti. Sed denique legatus Unionis
Europaeae Frantisek Lipka confirmavit suffragia pro libertate
patriae 55,4% attigisse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|