Annus
2 0 0 6


Colloquia regiminis Hispanici cum ETA (

Colloquia regiminis Hispanici cum ETA (fortasse) incipienda esse.

Primus minister Hispanorum Joseph Ludovicus Rodriguez Zapatero (in imagine) publice nuntiavit regimen a se ducto paratum esse ad colloquia cum ETA incipienda, primum per regionem Vasconum iter faciens a die XXII mensis Martii, cum grex terroristicus ille se arma deponere proclamavit. "Hodie - inquit - omnibus factionibus confirmare volo, sicut iam praenuntiaveram, dialogum cum ETA mense proximo incipiendam esse ad finem violentiae certe ac definite obtinendam". Factio conservativa se promptam esse confirmavit ad pacem persequendam, sed monuit beneficia ETAe hoc tantum tribuenda non esse, quod interficere desiisset: nam morte octingentarum victimarum grex ille tromocratarum arguitur.

Indagatores regiminis confirmaverunt per menses duos recentissimos facinora et homicidia gregis terroristici desiisse, quamvis interdum lites et facinora minoris momenti denuntiarentur.

Plerique Hispani nihilominus pacis voluntati armatorum Vasconum diffidunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae