Annus
2 0 0 6


De discordiis Palaestinorum

De discordiis Palaestinorum

In dies increscunt lites Palaestinorum: nam milites praesidi Abu Mazen faventes (quorum nonnullos in imagine aspicis) Veneris die cum agminibus rectoribus fidelibus acriter conflixerunt, et noctu in Gazae regione, et mane apud vicum Rafah, finibus Aegyptiis proximum. Ibi enim nuntius partis Hamas Sami Abu Zuhri deprehensus est, cum in Aegyptum DCXXXIX milia euronum clam sub cingulo transportare conaretur: qui duas horas retentus est, pecunia ablata. Centum armati liberationem rei et aeris restitutionem minaces postulaverunt, deinde nuntius moderatorum Palaestinorum Ghazi Hamad libertatem, non pecuniam obtinuit. Abu Zahri respondere diurnariis rogantibus noluit, neque unde argentum accepisset neque quid eo facturus esset patefecit. Interea Auctoritatis Palaestinorum aerarium languet eiusque operariis iam diu stipendia non persolvuntur.

Frustra praeses Abu Mazen iussit militiam a ministro rebus internis addicto extra legem creatam dimitti: quae pugnatoribus islamicis tantum constituta est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae