Caedes Armenorum condemnanda
Caedes Armenorum condemnanda
Parlamentum Francogallicum
disceptationem aperuit, qua condemnetur caedes centenorum milium
Armenorum a militibus Turcicis tempore primi mundani belli
peracta. Si senatus consultum de hac re suffragiis vincetur, iure
punietur in Francogallia, qui neget homiciudium hoc factum esse.
Decretui adoptando maxime reclamat regimen Turciae.
Nova lege, si introducetur, negatores caedis Armenorum multa
45 milium euronum necnon unius anni carcere puniri poterunt,
sicut nunc - quamquam rarissime - puniuntur negatores holocausti
Iudaeorum tempore alteri belli mundani peracti.
Agitur de morte 1-1.5 milionum civium Armenorum, qui vita
privati sint iussu regiminis Neoturcici (ut nominari solebat)
ducum generalium Turcorum annis 1915-17. Turci econtra clamant
victimarum numerum multo minorem fuisse, circa scilicet 300 milia,
at minime caede, sed in pugnis hos omnes necatos. Agerent enim
tunc Armeni bellum clandestinum contra Turcos ac hostibus Turciae
principalibus, militibus scilicet Russis, faverent. Rerum
gestarum periti terrarum occidentalium plus tamen versioni
Armenorum credunt.
Offensa Turcia legatum e Lutetia Parisiorum domum ad tempus
revocavit. Antea caedem Armenorum condemnaverunt parlamenta aut
regimina Russiae, Graeciae, Suetiae, Canadae necnon Poloniae.
Scripsit Krakauer
|