Annus
2 0 0 6


Ayaan Hirsi Ali

Ayaan Hirsi Ali Bataviam relinquenda

Ayaan Hirsi Ali, factionis liberalis parlamentaria Batavica originis Somalicae, quae audaciter vituperabat fundamentalistas Islamicos, nunc e Batavia est expellenda. Causa est, quod anno 1992 mentita sit se victimam persecutionis sexualis in Somalia fuisse, ut eo modo ius civitatis Hollandicae ei facilius tribueretur.

De Hirsi Ali mundus primum audiverat ante duos fere annos, postquam doctrinam Islamicam publice castigasset ob persecutionem mulierum necnon licentiam "infideles" necandi. Collaboravit quoque cum dispositore cinematographico Theo van Gogh, qui, eius narratione commotus, pelliculam fecit monstrantem excruciationem mulierum Somalensium, pro qua pellicula occisus est in via Amstelodamiensi a furatore quodam Mahumetano. Ad corpus van Gogh affixam astynomi chartulam invenerunt, pollicentem altera vice Hirsi Ali esse necandam. Abhinc illa in ignoto aliquo loco habitabat, ad sessiones parlamenti grege defensoribus armatis circumcinta tantum veniebat.

Ante nonnullos dies diurnarii invenerunt eam mentitam esse, dicentem se fugere e consilio familiae, quae vi eam nubere cogerit alicui viro in Canada, cui ipsa nubere noluerit. Id fecit - ut ipsa hodie affirmat - ut iure civitatis Batavicae citius frui posset. Nunc et civitate et munere parlamentarii privata est, debet etiam de terra emigrare. Non reveniet tamen in Somaliam, ubi certe non longe viveret: invitata est munus apud American Enterprise Institute accipere, quae institutio neo-conservativa saepe praesidenti USA Georgio W. Bush consilia praebet.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae