Annus
2 0 0 6


Slovenia eurones adhibenda

Slovenia eurones adhibenda

Slovenia attigit omnia criteria introductioni monetae euronis necessaria - nuntiavit die Martis Commissio Europaea. Rebus ita stantibus 1 Ianuarii anni 2007 haec natio Alpina 2 mln habitatorum 13. terra Unionis Europaeae verisimiliter fiet, ubi nummus communis UE valet. Prima autem inter nova Unionis membra postcommunistica.

Simul negavit Commissio eandem licentiam Lithuaniae tribuere ob nimis magnam inflationem monetae eorum: cum praeteritorum 12 mensium inflatio tolarii Slovenorum crevit gradu 2.4%, litas Lithuanorum 2.63% eodem tempore inflatus est, tantum 0.03% plus, quam secudum regulas Summae Argentariae Europeae (ECB) liceat. Haec inflatio Lithuanica pretium est autem citissimi incrementi oeconomiae huius terrae, cuius productus domesticus anno 2005 7.5% auctus est. Aliae terrae postcommunisticae, sicut e.g. Polonia aut Hungaria, a variis indicibus macrooeconomicis nondum paratae se monstrant adoptioni euronis.

Inroductioni euronum a Slovenis frustra reclamare conatum est regimen Carinthiae, vicinae scilicet provinciae Austriacae, ob effigiem nummi 2 centesimarum euronis, quem Sloveni mox conflaturi sunt (qui et supra in photographemate inspici potest). In eo enim monstratur caput 'lapidis principalis', i.e. columnae cuiusdam Romanae, quae a VII post Christum natum saeculo ad instituendos principes Carantaniae adhiberetur. Carantania autem (quod nomen in hodiernam Carinthiam mutatum est) civitas Slavica fuisse putatur, quae contineretur regiones hodiernae et Austriae et Sloveniae. Ipse lapis hodie in museo Austriacae urbis Klagenfurt exponitur.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae