Relationes USA cum Libya renovandae
Relationes USA cum Libya renovandae
USA renovabunt relationes diplomaticas cum Libya - nuntiavit
die Lunae sedes diurnaria Reuters. Tempore proximorum 45 dierum
hac terra detrahenda sit indice Americani regiminis civitatum,
quae terroristas faveant.
Relationes bilaterales ambarum terrarum
non bene se habuerunt ab anno 1979, postquam turba civium
Libycorum aggressa esset aedem legationis Americanae Tripoli. Uno
anno postea USA legationem ibi clauserunt.
Maxime difficiles relationes inter USA et Libyam facti tamen
sunt post ictum terroristicum in aeronavem Americanae societatis
Pan Am, quae diruta erat super oppido Caledonico Lockerbee. Tunc
270 viatores, aeriplanigae, puellae et pueri diaetarii mortui
sunt. Ad hoc ictus respondentes aeronaves militares Americanae
nonnulla loca in Libya pyrobolis adortae sunt, circa 80 homines
necantes, inter quos etiam filius praesidentis seu potius
dictatoris terrae Muammar Kaddafi (quem in photographemate
iuxta videtis).
Ante tres annos tamen Kaddafi pollicitus est tromocrates plus
nec pecunia nec alio modo adiuvare, Libyam arma nuclearia struere
desistere, familias victimarum cladis Lockerbiensis a regimine
Libyco remunerandas. Quae omnia promitta maxima ex parte expleta
sunt, secundem regimen Americanum.
Scripsit Nanompouphos
|