Annus
2 0 0 6


Warring Somali ministers warned

De bello civili Somalorum

Praeses Somaliae Abdullahi Yusuf ministros regiminis a se ducti admonuit, ne suas quisque militias ad dimicandum incitet: nam septimana praeterita acribus pugnis Mogadishu, in capite Somaliae, habitis CL cadavera humi manserunt. "Belli principes" appellantur qui cum militiis Islamicis proeliantur, sellas moderatorum occupantes.

Abdullahi Yusuf postulavit tum ex senatu ut in ministros, qui bellatoribus faveant, graviter consuleret, cum ex legatis USAe ut cum regimine neque cum singulis operam suam ad eradicandos tromocratas socient. Nam vulgo narratur magna vis pecuniae ad singulos "principes" adiuvandos ab USA suppeditata esse; Jendayi Frazer enim, unus ex USAe legatis in Africa, Domum Albam libenter operam suam dixit cum quovis sociare paratam esse, "ne Somalia portus securus tromocratis fiat".

Nosocomia Mogadishu amplius CCL vulneratis repleta sunt, plerumque mulieribus et pueris.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae