Red alert for Indonesia volcano
De instanti vulcani Indonesiani eruptione
Millia hominum, qui in clivis Merapis vulcani Indonesiani
habitant, ab auctoritatibus domo amota sunt: postquam tonitrua ex
montis visceribus per aliquot hebdomadas resonaverunt, liquefacta
et candentia saxa cum cinere torridisque lapillis de vertice
defluere coeperunt. Senes mulieres pueri in loca tuta ad tempus
delati sunt, sed nonnulli incolae agros, pecua et bona sua
relinquere nolebant.
Die tertio et decimo mensis Maii nuper coepto praeses
Instituti Indonesiani vulcanis observandis addicti res ad
"punctum rubrum", id est ad summum periculum,
pervenisse nuntiavit omnesque incolas ab domibus deferendos esse:
quod militaribus raedis etiam per vim effectum est. Candens
rivus, dum vapores venefici emittuntur, continenter defluit:
studiosis et incolis tantum exspectatio manet. Omnes postremae
internecivae eruptioni animum verterunt: anno MCMXXX mille et
trecenta homines mortem obierunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|