Annus
2 0 0 6


Lagos,

De mortifera diruptione Nigeriana

Fere CC homines non longe a Lagos, capite Nigeriae, igni combustos interiisse Veneris die nuntiavit praeses Crucis Rubrae Nigerianae, neque incendio quemquam immani vivum effugisse; quingenta praeterea vasa fuligine nigrescentia (quorum nonnulli in imagine aspiciuntur) apud petrolei ductum inventa esse, quae miseri petroleo ex ductibus furtim deprompto replere soliti sunt. Adiutoribus spectaculum infernum ante oculos apparuit, quod nonnulli effectui praeclarae Vesuvii eruptioni contulerunt: omnia cinere et fuligine operta, nigra corpora hominum complicatorum, ut frustra ora sua manibus ab aestu protegerent. Ex quinque corporibus loco diruptionis proximi ossa tantum et calvae relicta sunt; alia aequore sustinebantur, quod linter etiam torrido vento percussus subvorsum erat.

Haud raro incendia talia in Nigeria iamdiu evenerunt, nam et latronibus et egenis mos est ductus et cisternas perforare, ut sui commodi causa petroleum venditent: inde et natura perniciosa materia contaminatur et incolae venenoso liquore subitisque diruptionibus de vita periclitantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae