Intraturae,
Intraturae, sed quando?
Bulgaria et Dacoromania verisimiliter intraturae sunt Unionem
Europaeam 1 Ianuarii anni 2007 - dixit, ab actis hebdomadalibus
"Le Jeudi" (editione 11 Maii in lucem divulgata)
percontatus, minister primarius Luxemburgiae Jean-Claude Juncker.
Ultimis tamen in diebus rumores Bruxellis necnon Strassburgiae
vagabantur Unionem 'licentia securitatis' usuram esse, qua
accessio harum duarum civitatum uno anno procrastinari possit.
Licentiam hanc UE pactioni accessionis
cum Bulgaria et Dacoromania anno 2005 firmatae inscribi iussit,
ut adhiberetur contra unam aut ambos, cum aliqua in re non
paratae intrandi essent. Hoc tempore Bulgaria plus "Europaeizata"
moderatoribus UE videbatur, quam eius vicina septemptrionalis,
tunc valde communis coruptelae accusata; regimen Sofiense dolebat
etiam se longius fortasse in porta Unionis moraturum, exspectans
reformationes Dacoromanorum ad finem perficiendas. Abhinc tamen
castigati Dacoromani progressum immanem fecerunt legibus novis
accipiendis et nunc sane plus parati accessioni omnibus videntur,
quam Bulgari, quorum magistratus saepe cum sicariis iungi
creduntur. Dacoromani autem nunc - secundum aestimationem
Commissionis Europaeae 16 Maii divulgandae, iam tamen a nonnullis
diurnariis interceptam - tantum rerum technicarum male se apud
eos habentium accusantur, sicut exempli gratia sit programma
computatrale vectigalibus collectandis, quod nondum recte
fungatur. Lingua officiali eurocratarum Dacoromania quattuor,
Bulgaria autem sex 'punctis rubris' aestimantur, quae puncta ad
disciplinas legum spectant, ubi terra candidata progressum non
satis bonum monstret.
Nemo tamen dubitat Bulgariam et Dacoromaniam Unionem Europaeam
intraturas, in pessimo casu 1 Ianuarii 2008.
Scripsit Nanompouphos
|