Annus
2 0 0 6


Volui eum edere,

Volui eum edere, non trucidare!

Usque ad mortem in carcere mansurus est anthropophagus Francofurtensis Armin Meiwes, qui mense Martio anni 2001 occidit et comedit amicum suum. Antea iudices poena octo cum dimidia tantum anni eum condemnaverunt, nam quasi patuisset amicum Meiwes, 34 annorum ingeniarium Berolinensem Bernd Brandes, mortem sui apud Meiwes mandavisse eiusque scilicet ex manu mori assensum esse. Nunc tamen iudices decreverunt facinus Meiwes caedes crudelissima, ergo non 'parricidium desiderio alicuius' fuisse. Multi iuris periti Theodisci id dubitant, una re tamen certa: in foris Germanicis iam diu non agebatur de tam barbarica, tam insanica morte.

Meiwes et Brandes se invicem per greges cynaedorum in interreti invenerunt: Brandes quaerabat aliquem, qui ei mortem afficere vellet, Meiwes libenter assensus est. Post constitutum amborum Meiwes primum soporavit Brandes pilulis somniferis, deinde penem eius amputavit, quem penem amputatum, Brandes e somno excitato, ambo una comederunt. Tunc incipit difficultas cum denominatione facinoris, nam Meiwes se defendere conatus est dicendo se sperasse amicum eius castratum - ad quam castrationem ipse assensus plane erat - emoriturum esse effluvio sanguinis aut si non, suicidio Brandes ex manu ipsius. Neutrum tamen evenit, ergo - explanabat ante iudices Meiwes - eum praecidere debuerit. Corporem amici Meiwes frigefactus est eiusque carnem multis postea vicis comedens (omnino consumit 20 chiliogrammata). Haec omnia videophonio inscribens.

Psychologi forenses proclamaverunt Meiwes hominem mentis valde turbatae esse, minime tamen aliquo morbo mentali laborantem.

 

 

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae