Generalis classis aeriae Michael Hayden nominatus est a praesidente USA Georgio Bush rector novus maximi momenti manus speculatoriae
Novus moderator CIA
Generalis classis aeriae Michael Hayden nominatus est a
praesidente USA Georgio Bush rector novus manus speculatoriae
maximi momenti Americanorum CIA. Ante duos dies munere hoc, quo
duobus ultimis annis fungebatur, inopinate abdicavit Porter Goss;
causa abdicationis publice non divulgata est.
Nominationem probare nunc debeat senatus
USA, cuius consilium re vera praedici non potest, nam multis
senatoribus - etiam factionis Reipublicanae, quae praesidenti
alioquin favet - non placet virum militarem (est enim Hayden
generalis quattuor stellarum) praeesse societati civili, sit
licet speculatoria. Non bene etiam a multis aestimatur Hayden,
quod anno 2001, post ictus tromocratarum contra urbes New York et
Washington, tunc praeses Sedis Securitatis Nationalis (NSA),
iussu praesidentis Bush sed sine concessu iudicum, ut lege fieri
deberet, iussit opificibus NSA sermones telephonicos civium
Americanorum clam auscultare. Haec quaestio, utrum scilicet iuxta
an contra legem telephona auscultanda iusserit, nunc denuo a
senatoribus disputanda debeat, antequam nominationem probent -
dixit, percontatus a statione televisifica Fox News moderator
commissionis iustitiae senatus Arlen Spencer.
Ultimo tempore, a mense Aprili anni 2005, Hayden munere
fungebatur vicarii praesidis Summae Directurae Speculationum (DNI),
cui officium est laborem omnium Americanorum societatum
speculatoriarum coordinare.
Scripsit Nanompouphos
|