De foro sociali Europaeo Athenis habito
De foro sociali Europaeo Athenis habito
Nonis Maiis Athenis finem habuit Forum Sociale Europaeum, id est
conventus Europae civium qui, sicut Forum Sociale Mundanum, de
mundo radicitus renovando quotannis disputant, facta et
cogitationes ad hoc usquequaque tentata referentes. Triginta
milia hominum convenisse narrantur, plerumque a Graecia,
Francogallia et Italia, neque afuerunt iuvenes ab Europa
Orientali olim communistica.
De "nova Europa" saepissime in ducentis conventibus
ibi habitis disceptatum est: inde duo scripta publicata sunt,
alterum, "charta iuris socialis" appellatum, fundamenta
communia iuris civium demonstrat, alterum vero bellis finem
imponi et ratione omnes dissensiones componi postulat, magna cum
sollicitudine oppositionem patefaciens ob poenas quibus USA
aliaeque civitates Occidentales rem publicam Persarum afficere
moliuntur.
Die Solis deliberatum est quarta septimana mensis Septembris
pacifice per totam Europam reclamatum iri, ut exterae copiae ex
Iraquia et Afganistania domum revocentur, nullus impetus in
Persidem fiat, populus Palaestinus in discrimine auxiliis
sustineatur, stationes ab USA per totum orbem constitutae
amoveantur, denique omnia arma nuclearia aboleantur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|