De pace et bello in Sudania
De pace et bello in Sudania
Maxima factio rebellis regionis Darfur, quae Grex et Exercitus
ad Sudaniam liberandam appellata est, pacis condiciones ab Unione
Africana confectas et a moderatoribus Sudanensibus propositas
accepit: de quibus consiliis ad securitatem servandam, ad summam
rerum partiendam et divitias dividendas rectores assensi sunt,
postquam duo vel tria centena milia hominum diuturno bello
interfecti sunt et duobus milionibus effugiendum fuit, (sicut
in imagine aspicitur).
Quamquam tamen moderatores Africi et Occidentales magnopere
cunctis gregibus rebellibus suadere conati erant, ut condiciones
propositas omnes acciperent, duae factiones, altera Exercitus ad
Sudaniam liberandam appellata (id est fere sicut factio supra
citata), altera Grex ad Aequitatem et Iustitiam, assentiri
constanter noluerunt: nam frustra postulaverant ut tota regio
Darfur in unam provinciam tantum cogeretur, ut milites Arabici
rectoribus Sudanensibus faventes armis sine dubio ullo
orbarentur, ut detrimenta belli victimarum apte sarcirentur et
summa rerum divitiaeque aeque distribuerentur, sponsoribus
institutis mundanis.
Rebelles Sudanenses arma anno tertio et bismillesimo
sumpserant, moderatores Arabicos, qui ex capite Khartoum rei
publicae consulunt, incusantes, quod Nigritas neglegerent. Bellum
usque ad hunc diem non desiit, tametsi septem milia militum ab
Unione Africana ad pacem reconciliandam missi sunt. Sed de
improviso studium huius neglectae civitatis usquequaque,
praesertim in USA et Sinis, exortum est: nam novissime compertum
est sub arentibus desertis magnam copiam petrolei esse. Inde amor
pacis Sudanensis undique demostratus.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|