BRUSSELS The European Union on Wednesday suspended talks with Serbia on establishing closer ties,
Sermones rupti Serbiae cum UE
Unio Europaea suspendit die Mercurii
negotiationes cum Serbia de futuro huius terrae statu membri UE,
quia regimen Belgradense non potuit usque ad finem Aprilis - quod
tempus antea inter ambo statutum erat - capere fugientem
generalem Ratko Mladic necnon transferre eum in carcerem
Scheveningen Batavorum, ubi omnes clade civium in "bellis
iugoslavensibus" patrata accusati iudicium exspectant
Hagensis pro omnibus nationalibus tribunalis.
Regimen Serbicum explanat se omnibus opibus conatum esse
fugientem generalem - accusatum iussi necandi 7 milium
Musulmanorum civium inclaviae Srebrenica necnon aliarum caedium
civium Bosnensium tempore belli 1992-96 patratarum - capere, id
tamen facere non posse. Praeses Tribunalis Hagense Carla del
Ponte putat tamen id falsum esse. Quomodo res se vero habeant,
difficillime sit iudicare, pro certo autem scitur regimen
Belgradense ante duos tresve menses in "artiore contactu"
cum Mladic remansisse, eumque rogans, ut ipse se iustitiae daret.
Rebus ita stantibus, integratio in unitam Europam regionis
Balcanicae remanet incerta, vicina Bosnia et Hercegovina
exspectante similes fortasse difficultates, nam in eorum terra
putatur iustitiam internationalem fugere alter tempore belli dux
civitatis Serborum Bosnensium eiusque tunc praesidens Radovan
Karadzic. Integratio autem Macedoniae et Albaniae non cito
progreditur ob difficultates oeconomicas harum terrarum - dici
tamen debeat eas, cum tota regione Balcaniae Occidentalis,
ultimis 6-7 annis crescere gradu annuali 4-6% productus domestici,
multo igitur citius, quam "Europa vetus".
Itaque ob impossibilitatem (si vera est?) duos homines
fugientes capere fieri potest, ut citius Turcia Unionem Europaeam
intret, quam nonnullae terrae Balcanicae.
In photographemate videtis gen. Ratko Mladic anno 1993 ad
armistitium cum Musulmanibus negotiandum venientem in aeriportum
Saraievensem.
Scripsit Vasiliu Dumitrescu
|