Macau -
Macau - Mecca
nova aleatorum
Lucrum
annuale domuum aleatoriarum civitatis insularis Macau (quae usque
ad annum 1998 sub dicione Lusitanorum manserat) crevit anno 2005
gradu 10% et attigit 5.5 miliarda dollariorum USA - nuntiavit
sedes statistica huius regionis autonomae Sinarum. Si simile
incrementum etiam 2006 anno iterabitur, Macau palmam capitis
mundi aleatorum ab urbe Las Vegas arripiet, quae urbs Americana
in memoria viventium semper paradisus ludorum chartaceorum ac iis
similium videri solebat. Quod verisimiliter non plus fiet, nam
rerum fiscalium periti excpectant fructum ex abacis Macauensium
productum bis crescendum proximis 3-4 annis.
Lucrum autem ultimi anni omnium domuum aleatoriarum Las Vegas
se aequavit 6 mld USD, plus minusve sicut in praeteritis annis -
non crescit scilicet quaestus, non decrescit, idem manet. Item
quidem in aliis urbibus aleae omnino deditis Americae (Atlantic
City) necnon Europae (Monte Carlo). Interdum rem
aleatoriam homines novi intrant - viri locupletes Sinenses. Qui
certe nolunt iter transcontinentale suscipere semper, cum
voluntas aleis ludere eos capiat, malunt in proximum locum
proficisci, ubi pecunaim ludendo aquiescere aut (saepius) perdere
iuxta legem liceat. Qui locus est Macau, ubi Lusitani - aliter
quam Britanni in vicina Hongkongia, ne dicam communisticum
regimen Sinarum - speluncas ludi chartacei publice tenere
sinabant. Post annum 1998 regimen Pekingense hanc licentiam
insulanis retinuit, ne violator libertatis zonae autonomae
videretur.
Palmam novae "Meccae aleatoriae" mundi Macau sit
arreptura sola ratione demographica: in radio 5 horarum volatu
aeronavis circa urbem Las Vegas descripto 450 miliones
habitatorum invenies, circa Macau autem in simili radio 3
miliarda. Quorum nonnulli citissime ad magnas opes procedunt...
Scripsit Nanompouphos
|