22
De Boliviae vapore naturali et petroleo in rei
publicae manus redituris
Praeses Boliviae Evus Morales iussit societati tantum a re
publica Boliviana institutae omnem vaporis naturalis et petrolei
mercaturam committi, quae alienigenis vendere abhinc non licebit:
ipse per televisionem sollemniter nuntiavit rapinam bonorum
illorum, quibus rerum natura Boliviam tam copiose donavit,
denique finem habuisse. Societatibus externis spatium temporis
sex mensium conceditur, ut novas condiciones cum re publica
paciscantur aut Boliviam deserant.
Evus Morales, antequam praesidens creatus esset, pro certo
affirmavit patriam suam dominam iterum bonorum naturalium fore,
praesertim vaporis naturalis, cuius maxima copia sub terra iacet:
ideo exercitus fabri campos petroleo vaporique producendo dicatos
occupare iussi sunt.
Braziliana Petrobras, Hispanica et Argentina Repsol YPF,
Britannicae British Gas et British Petroleum, Francogallica Total
maximae sunt societates, quae consilio praesidis Boliviae
gravissime afficientur. Quas omnes reputant moderatoribus
Boliviae summa ope resistere in animo habere.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|