Anates virus gravedinis aviariae portantes in Bali necantur
Anates virus gravedinis aviariae portantes in Bali necantur
Dum in urbe Iakarta -celeberrimum Indonesiae caput- cives propere docentur magnum periculum esse passuros nisi morbum illum domesticarum avium tempore coerceant, insulae Bali ad CCCC anseres, quorum quidam letale virus *H5N1* portare declarati erant, ex una villa circaque eam locis coacti, a medicis veterinariis condemnati et publice mactati sunt. Provincias enim 33 Indonesia habet, quarum provinciarum in omnibus detecta sunt indicia morbi per aves, superque triginta homines morbi afflicti ab OMS nuntiantur; in insula autem Bali nondum est declarata tabes correpisse quemquam. Ceterum ne quid salus publica detrimenti capiat, ubi anseres mactati hodie cremabantur, cras incertus mactandarum gallinarum numerus cremabitur. Haec pecoris praefectus Dewa Nyoman Raka Jaya ex insula Bali nuntiavit, seseque sollicitum esse quod in tota Indonesia, ubi alites in hortulis privatis ali solent, cives ob amittendum lucrum eas acervatim mactare nolle videantur; ceterum sacrificia aegrotantium avium modo per villas electas et quasi cunctando agi.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|