Annus
2 0 0 6


Vaticanus possit in proximo de usu tegumembri consulere melius

Vaticanus possit in proximo de usu tegumembri consulere melius

Summo Pontifice referente quaestionem, -quaestionem quae iam discutitur in Vaticano ministerio ab Sanitate: num liceat uti tegumembro ad coercendam defficientientiam immunologicam acquisitam (a.i.d.s.) necne-, magnae aperturae conceptualis indicium esse apparet.

Minister ab Sanitate Vaticani, cardinalis Mexicanus Javier Lozano Barragán, inceptam vestigationem denuntiavit sed non voluit augurari quidquam de ea quaestione: numquando recipiatur catholicis aegrotantibus tegumembri usus. Aliorum vero sententiae sunt recens vulgatae, ut ea bene meriti cardinalis Mediolanensis, Carlo Maria Martini, qui censet prophylacticum instrumentum quibusdam locis esse "minus malum" quam contagiones; aut ea lucidior sententia medici Ignazio Marino S.J. qui censet "omnia esse adversus morbos temptanda" exemplaque proponit locorum in quibus tegumembrum conservandae sanitati idoneum institutum videatur, ut puta "in coniugiis ubi coniunx coniugem aut se ipsum a morbo deffendendum putet".

Notandum vero est ad hoc studium, quo certiorem de re sententiam sedes Apostolica ferat, non solum Theologos sed Medicos quoque accersitos consultari, qui ante hoc tempus dissentientes omitterentur: ii una cum doctoribus rerum divinarum suscepto mandato apostolico documentum consulti sui in proximo vulgabunt.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae