CIA praedixerat rectoribus Americanis "arma interneciva in Iraquia non existere"
Unus ex "agentibus" sive speculatoribus qui dabant operam CIA(e), Tyler Drumheller, publicatum secretum patefecit hodie. Dixit enim per CBS, -televisificam catenam-, hoc ante invasionem fuisse monitum rectoribus Americanis, immo ipsi Georgo W. Bush, cuius e proximis quidam eo tempore responderint "id non interesse Rei Publicae capto iam consilio quid de Iraquia agendum esset ".
Secundum Drumheller, Georgus Tenet, moderator tum CIA(e), ad Georgum Bush necnon ad Dick Cheney ceterosque rei p. praestantes viros miserat nuntios quos ii oblitterarunt, argumento politico respuentes veram rationem, quae pro certo ab speculatoribus per ministrum rerum exterarum Iraquinorum, nomine Naji Sabri, cognita erat; is enim summa consilia suorum ad Occidentales secreto perferenda tradebat; ministri autem Albae Domus dictitantes illud "regimen Husseinianum evertendum est" effecerunt ut Officium Intelligentiae taceret; postea vero quam, sub specie servatorum generis humani, Iraquiam per ludibrium armorum invadi iusserunt, et arma illa, quae non existere sciebant, prorsus neque invenire neque diutius quaerere poterant, iidem dixerunt "se perperam edoctos ab Intelligentia sua (id est a CIA) statuisse bellum".
Nemini erat secretum Georgum W. Bush habere discrimina ab "intelligentia", nunc autem publicatis speculationibus hoc manifestissumum fit. Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|