Annus
2 0 0 6


18

Bellum Christianorum contra Islamicos coeptum esse: hoc censet Osama bin Laden

Rete televisificum Arabicum Al Jazeera nuntium Osamae bin Laden die Dominico diffusit, quo eius opiniones de recentibus factis mundanis exponitur: pecuniae denegationem regimini Palaestinorum, quod factione Hamas constat, a civitatibus occidentalibus delibaratam sine ullo dubio eas comprobavisse bellum adversus Islamicos suscepisse, sicut ante mille annorum spatium pontifices bellum contra Mahometi fideles indixerunt. Qua re Osama omnes exhortatus est, ne merces emantur in USA confectae vel in civitatibus illis, quae Daniae consensum proclamaverunt, cum nubeculata prophetam irridentia edita erant. Non tantum moderatores, verum etiam populos occidentales belli suscepti reos censet Osama.

Ad hoc, Osama asseclas suos hortatus est ut in Sudania contra milites ONUs caerulea galea praeditos pugnatum se conferant, quos "latrones cruce ornatos" appellavit: qui nondum in Sudania castra posuerunt, mox copias Unionis Africanae substituturi.

Nuntium divulgatum certe ab Osama pronuntiatum esse reti televisifico "Fox News" confirmaverunt exploratores exercitus USAe.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae