nuntiuspetrolearius
Pretium petrolei denuo maximum
Primum post turbinem Katrinam, qui mense Septembri praeteriti anni infrastructuram petroleariam Sinus Mexicani valde vastaverat, novum culmen historicum pretium petrolei attigit: die Martis mane Londini crudum generis Brent plus quam 72 dollariis per dolium tradebatur. Pretium petrolei crescit, licet terrae societatis eius exportatorum OPEC producant his diebus septimanisque venum praebeant maximas copias naphthae, quae e campis oleariis earum educi possint.
Spatio ultimarum quattuor hebdomadum pretium petrolei in foris internationalibus crevit 10 USD per dolium, id est circa 16%. Incrementum id imprimis responsum esse putatur bursarum ad nuntios de Irania venientes, scilicet de conaminis, terris occidentalibus huic maxime reclamantibus, vim nuclearem ad usum electrificinarum producendi. Negotiatores timent ne regimen USAe, prohibere Persis cum programmate nucleari progredi volens (ne ad arma nuclearia evolvenda clam servet), ictus pyrobolarum in Iraniam mox perficiat aut saltem sanctiones oeconomicas contra regimen Bagdatense apud Consilium Securitatis Nationum Consociatarum poscat, quibus adhibitis non liceat Iranianis naphtham peregre vendere. Huic rei accedit magis magisque fervens bellum civile in Nigeria, quam ob rem hic exportator petrolei iam nunc quartam solitae partem suae naphthae extrahere nequit.
Rerum oeconomicarum periti prospiciunt pretium petrolei brevissimo tempore ultra limen 75 USD per dolium creturum. Sine dubio sumus in maxima crisi energetica a bello Iom Kippur anni 1973 – dixit "Ephemeridi" Ian Brennet, praeses domus consultoriae Eurasia Group.
Scripsit Nanompouphos
|